Filius pastoris Cibinii, quo familia interim venerat, paedagogicae arti studuit. Breviter Schaesburgi ludimagistri munere functus est, antequam se apud Universitatem Claudiopolitanam annis ab 1951 ad 1955 in theologia collocaret. Quo finito, Helgam Rehner in matrimonium duxit, quacum tres filios habuit. Inde Pitters ipse presbyter Veszedo in vico apud Villam Ecclesiae[2] creatus est. Neque umquam scientias neglexit, ut anno 1961 Cibinii veniam in quodam instituto theologico docendi nancisceretur, et octo annis post doctoratu laurearetur. Ex anno 1978, cathedram de historia ecclesiastica(en) obtinebat; rude donatus a disciplinis temporatim continuandis non horruit. Annis inter 1986 et 1998 theologis decanus fuit, quando nexus cum peregrinis universitatibus corroborandi erant et aliunde[3] multi studiosi Cibinium ibant.
Pitters oecumenismi fautor anno 2007 opus Rumänisches Martyrologium scripsit. Ibi victimae Christiani omnium confessionum honorati sunt qui communismo saeviente persecutionem passi erant. Alumni praelectiones eius magni aestimaverunt, quae semper captantes et litteratae fuisse dicuntur.
In tribu Cibiniensi quodam cui nomen Turnișor ex anno 1991, in erigendo eruditorio operam dabat, quod Academia Evangelica Transsilvanica (compendiarie EAS) nuncupatur. Insuper doctissimus atque inclutissimus in historia artis fuit, quam libentissime et magno cum gaudio aliis explicabat.