Postquam scholam finivit Călinescu Bucarestae annis 1912 - 1918 philosophiae et iurisprudentiae, deinde Lutetiae rebus oeconomicis studebat et doctor oeconomiae promotus est.
Cursus honorum
Primo sodalis Factionis Nationalis Liberalis fuit, sed tum ad Factionem Agricolarum transiit. Annis 1926 - 1937 legatus ad parlamentum Romaniae fuit et anno 1928 a Iulio Maniu praeside ministrorum praefectus circuli Argeș nominatus est. Annis 1937/38 administer rerum internarum erat, anno 1938 etiam pro tempore administer sanitatis et educationis fuit. Die 7 Martii1939 novus praeses ministrorum nominatus est, postquam antecessor eius Myron Cristea morbo mortuus est. Quod acriter contra Cohortem Fericam, gregem Fascistarum Romaniae agebat et suo auspicio dux cohortis Cornelius Zelea-Codreanu in carcere vel mortuus vel a custodibus necatus est, sectatores cohortis eum die 21 Septembris 1939 necaverunt. Georgius Argeşanu eius successor factus est.