Archipoeta

Archipoeta ('poeta supremus') fuit poeta incognitus saeculi duodecimi, qui Coloniam Agrippinam habitans, poemata Latina composuit. Eius carmina composita sunt inter annos 1162 et 1164; nonnulla Rainaldo de Dassel, archicancellario Frederici I imperatoris et archiepiscopo Coloniensis dicata sunt.

Tabula carminum

  1. Lingua balbus, hebes ingenio
  2. Fama tuba dante sonum
  3. Omnia tempus habent, et ego breve postulo tempus
  4. Archicancellarie, vir discrete mentis
  5. Nocte quadam sabbati somno iam refectus
  6. En habeo versus te precipiente reversus (laus urbis Salerni)
  7. Archicancellarie, viris maior ceteris
  8. Presul urbis Agripine
  9. Salve mundi domine, Cesar noster, ave (laus imperatoris Frederici)
  10. Estuans intrinsecus ira vehementi

Archipoeta tempore nostro

Carmen decimum (Estuans intrinsecus ira vehementi) invenitur in cantata musicali Carmina Burana a Caroli Orff composita. Archipoeta est persona fabulae Baudolino ab Humberti Eco conscriptae.

Nexus interni

Bibliographia

  • Hugh Primas and the Archpoet; translated and edited by Fleur Adcock. Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1994. [Latine et Anglice]

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!