Origines arboris nataliciae sunt in paganisEuropaeculturis priusquam religio Christiana advenit. Arbores nataliciae nunc videntur per totum orbem, in multis culturis, etiam in nonnullis quae non sunt Christianae.
Arborem nataliciam saepe dicunt fuisse morem paganum quo arbores semper virentes immortalitatem vitae significarent, qui mos deinde in Christianam religionem translatus est.
Arbor natalicia naturaliter ornatur ornamentis levibus, sicut globis, figuris ligneis, stiriis manufactis, stellis de festuca. Summa in arbore solent stellae (in commemoratione stellae Bethleem) vel angeli, saepius feminino aspectu (quasi essent angelae) poni. Saepe sub ramis infimis sunt praesepe natalicium et dona.
Arbores
In Germania quotannis 160 centena milia abietum nordmannicarum emuntur et arboribus nataliciis utuntur. Hae arbores etiam nascuntur in Sauerland, in Slesvico Holsatiaque, in Dania. Dania est prima exportatrix exportans arbores pretio 100 centenis milibus Euronum.
Oeconomia
In Germania anno 2006, expenduntur 6160 centena milia euronum; qua pecunia 280 centena milia arborum nataliciarum emptum iri aestimantur.[5]