Anatolius (consul 440)

Anatolius (natus saeculo 4; mortuus saeculo 5) fuit legatus ac dux militum Imperii Romani Orientalis.

Familia

Avunculus eius Flavius Sporacius erat, consul anni 452.[1]

Cursus honorum

Anatolius anno 421 dux militum expeditionem contra Sassanidas rexit. Annis ab 433 ad 446 fuir magister utriusque militiae per Orientem. Hoc tempore, Theodosiopolin castellum exstruxit, quod hodie Erzurum nominatur, et Gerasae et Heliopolis urbis muros reparavit. Anno 440, consulatum gessit una cum Valentiniano III Augusto. Anno 443, de indutiis cum Attila rege Hunnorum convenit. Anno 447, Patricius nominatus est; anno 448, pacem cum Attila signavit, ex quo foedere plus quam duo milia pondera auri per annum solvere obligabantur.[2] Erat Christianus orthodoxus, qui Concilio Chalcedonensi anno 451 interfuit.[3] Eodem tempore, una cum Flavio Florentio, consulari Marciano imperatori imperatori dissuasit, ne Armenios seditiosos contra Persas adiuvaret.

Notae

  1. RE T. 1,2, c. 2072 - 2073
  2. Priscus Panites, Historiae Fragmenta, IV 14.
  3. Der Neue Pauly T. 1, c. 661


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Theodosius Augustus XVII et Flavius Festus
Consul
440
cum
Imp. Caesare Flavio Placido Valentiniano Augusto V
Successores:
Flavius Taurus Seleucus Cyrus (sine collega)

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!