Hoc Aevum Victorianum ab illo Regio praecessum atque ab Eduardiano successum est. Dimidium aevi Victoriani posterum est quasi illa pars prima Aevi Belli in Europa patriisque aliis non anglice loquentibus.
Prooemium
Hoc aevum Pace Britannica, tempore pacis longo, atque consolidatione oeconomica, coloniaria, industrialeque, nonnullis ab bellis interruptum (praesertim illo Crimeo), saepe habitum est. Revera, aevum annum nullum sine bello habuit. Per partem aevi postremam, proelia de rebus coloniariis paulatim orta sunt, demum illa bella Anglo-Zanzibar et Boer. In patria, res publica liberalis pedetemptim facta est, et suffragia multis hominibus data sunt.
Homines Victoriani, novis rebus stupefacti, historiam contextumque inter eorum aevum aliaque penitus coluerunt. Itaque architectura gothica eis admodum placuit, et homines inter se de artibus architecturis, utrum illa gothica an illa classica melior sit, certaverunt.
Aevi medio, anno 1851, Magna Exhibitio, primus Mercatus Globalis, quae novas res inventionesque illustrissimas ostentavit, facta est. In centro exhibitionis Regia Crystallina fuit, ingens aedificium vitroferroque factum. Photographia quoque hac in exhibitione ostentata est, quae ars momenti magnum artificibus Victorianis fuit.
Turbae numerosae, praesertim homines socialistae otiosique, in Quadrum Trafalgar inciderunt ut statum Hiberniae adclamati sint. Vigilibus mandatis atque seditione orta, duo moriti ac multi saucii facti sunt. Hic eventus Dominica Cruenta appellatus est.