Aemilius Iulius Gumbel (Monaci natus Iudaeus Novi Eboraci die 18 Iulii 1891; mortuus die 10 Septembris 1966) fuit mathematicus Germanicus, qui in Francia et postea in Civitatibus Foederatis consedit, quia in sua patria die 30 Ianuarii 1933 Adolfus Hitler ad summam rerum accessit, et legibus novis inauditisque ferendis gentem Iudaeorum opprimere coepit.
Vita
Anno 1910 Monachii testimonium maturitatis accepit, et eodem loco studium oeconomiae coepit. Anno 1914 miles voluntarius Belli Orbis Terrarum I fuit, sed mox bellum recusavit et praetextu militiam finire potuit. Ab anno 1930 professor mathematicae statisticae apud Universitatem Ruperto-Carolam Heidelbergensem erat. Et studium de distributione probabilistica quod "legem Gumbel" appellatur fecit.
Nexus externi