Consules Romani Mediolanum, caput Insubrum, vi ceperunt. Tunc demum omnes gentes Celticae Galliam Cisalpinam incolentes Romanis sese in fidem dederunt atque hic annus finis fuit belli Gallici. Pugna prope Clastidium commissa consul Claudius Marcellus sua manu regem Gaesatorum Viridomarum occidit atque eius spolia, "opima" dicta, in templo Iovis Feretrii Romae consecravit. Hoc sacrum tertius tantum post Romulum et ultimus Romanorum patravit.
Nati
Nati huius temporis desiderati (additis natis, hanc formulam remove)