Vladislaus Ozerov

Wikidata Vladislaus Ozerov
Res apud Vicidata repertae:
Vladislaus Ozerov: imago
Vladislaus Ozerov: imago
Nativitas: 11 Octobris 1769; circulus Zubtsoviensis
Obitus: 17 Septembris 1816; circulus Zubtsoviensis
Patria: Imperium Russicum

Familia

Familia: House of Ozerov

Vladislaus Alexandri filius Ozerov (Russice: Владислав Александрович Озеров; natus in Borki vico gubernii Tueriensis die 30 Septembris[1] anno 1769 et ibidem 5 Septembris[2] 1816 mortuus) fuit tragoediarum scriptor Russicus more sentimentalismi.

In familia nobili natus et a Iacobo Knjažnin Petropoli educatus, Alexii Olenin amicus, tragoedias composuit versu Alexandrino et trium unitatum regulas servabat, sed motus animi novos describebat, circuli Nicolai Karamzin similes. Anno 1812 demens factus in villam suam avectus est et mox mortuus est. Fabulae Ozerovianae non solum a Graecis sumptae sunt, ut Oedipus et Polyxena, sed et ex historia Russica (filli Sventoslai et Demetrius Tanaiticus), et iam ex Macphersonis carminibus Ossianicis.

Tragoediae

  • Iaropolcus et Helgus,1798
  • Oedipus in Athenis, 1804
  • Phingal, 1805
  • Demetrius Tanaiticus, 1807
  • Polyxena, 1809

Notae

  1. Calendario Iuliano, scilicet 11 Octobris Gregoriano.
  2. Calendario Iuliano, scilicet 17 Septembris Gregoriano.

Nexus externi

Lexica biographica:  • Treccani •

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!