Genitores: Vsevolodus Iaroslai filius; Monomacha Coniunx: Eufimia Proles: Mstislaus Magnus, Yaropolk II of Kiev, Viacheslav I of Kiev, Euphemia of Kyiv, Georgius Longimanus, Agafia of Kyiv, Andrzej Włodzimierzowic, Iziaslav, Sviatoslav, Roman Włodzimierzowic, Maritsa Vladimirovna, Sofya Monomakh Familia: Rurici domus
Vladimirus Monomachus annis ab 1066 ad 1073dux Rostoviensis, et annis ab 1073 ad 1078dux Smolenscensis erat. Anno 1078, cum pater eius Vsevolodus factus est magnus duxKioviensis (i.e., monarcha princeps Rutheniae), Vladimirus factus est dux Czernihoviensis. Anno 1094, ad cessionem Czernihoviae subactus, factus est dux Pereaslaviae. Ducatus Pereaslaviensis saepe a nomadis appugnabatur, contra quos Vladimirus Monomachus prospere bellabat. Opinatus est, duces Rutheniae contra inimicos terrae illius communiter pugnare debuerunt, unitas Rutheniae firmanda fuit. Quam opinionem in conciliis ducum proposuit. Anno 1113, Vladimirus Monomachus factus est magnus dux Kioviensis, quod solium ad mortem suam tenuit.