Haec vita latine scripta est post annum 840 ab anonymo scriba, qui Astrologus, vel Anonymus dictus Astrologus vocari solet ob eius rerum astronomicarum magna scientia.
Creditur itaque hunc chronographum, quamquam de rebus religiosis tractat, non ecclesiasticum fuisse, sed unum ex duobus astronomis, a quibus Ludovicus Pius anno 837, cum cometa apparuisset, consilium petivit.
Varii scriptores quis hic chronographus esset firmare temptaverunt, sed nemo eum pro certo recognovit: anno 1729, historicus Germanus Ioannes Georgius von Eckhart eum assimilavit homini nobili qui in aula Ludovici inter 816 et 839 vixit;anno 1909 declaravit von Simson eum esse archidiaconum Geroldum (vel Gerolt), ecclesiasticum quemdam aulicum;[1] Maximilianu Buchner, in suis studiis de operibus Astronomi quae maximae auctoritatis sunt, scripsit eum Ilduinum, cancellarium Pippini II Aquitaniae et Caroli Calvi; Ernestus Tremp, in suis studiis anno 1995 editis, hanc hypothesin confirmat,[2] sed ab hoc erudito de datatione operis discordat, uno decennio a se detracto.
Nuper historicus Matthias M. Tischle, Astronomum assimilavit Ionae episcopo Aureliae, qui IX° saecolo floruit; historicus autem Courtney Booker Valafrido Straboni, abbati, theologo et poetaegermano, qui IX° saecolo floruit; scripsit denique historicus francogallicus, Franciscus Guizot Petrum Delalande Astronomum eumdem esse atque Luitwolf[3] declaravisse.
Astronomus tamen Ilduinum vere fuisse, adhuc apud plurimos constans opinio est[4].
Altera biographia
Altera vita Ludovici Pii a Thegano, praelato francogallico, Valafridi Strabonis amico, scripta est. Theganus scripsit de rebus, quae suis oculis non vidit, sed quae eo vivo evenerant, de quibus propinquii eum certum fecerant. Theganus non impartialis, sed aperte Ludovico valde favet; allii autem, ut Lotharius Primus, filius Ludovici, et Ebo abbas, episcopus Remis, aspere vituperantur[5].
Notae
↑The Uses of the Past in the Early Middle Ages, Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2000