Vinum Caecubum

Caecubum, Italiae vinum superbum, potius cenis pontificum (tacite, amici, de vinis frugalibus Augusti), atque gaudium immortale gratia Q. Horatii Flacci: absumet heres Caecuba dignior (Od., II, 14,25). Plinius de terra unde provenit vinum Caecubum sic loquitur: "Caecubae vites in Pomtinis paludibus(it) madent." Idem de eo vino nondum diffuso sic ait: "Antea Caecubo erat generositas celeberrima in palustribus populetis sinu Amynclano, quod iam intercidit incuria coloni locique angustia, magis tamen fossa Neronis, quam a Baiano lacu Ostiam usque navigabilem incohaverat".[1]

Notae

Bibliographia

Nexus externi

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!