Veni Veni Emmanuel

"Veni, veni, Emmanuel." Hymnus pro voce humana et violoncello a Petro Zagar compositus.

"Veni, veni, Emmanuel" est hymnus Christianus Adventus proprius, qui saepe in libris cantuum Nativitatis(en) profertur.[1][2]

Conscriptus est ex paraphrasi antiphonarum maiorum, quae in liturgia Romana diebus ab 17 ad 23 Decembris ante et post Magnificat canticum ad vesperas canuntur.

Antiphonae maiores iam in manuscriptis saeculi undecimi inveniuntur,[3], viginti tres textus noti sunt.[4] Iis signo est, quod omnes littera "o" incipiuntur (O Adonai, O oriens, etc.).

Breviarium Romanum septem antiphonas maiores continet. Ad hymnum conscribendum textus quinque ex septem antiphonis adhibitus est. Primo hymnus anno 1710 in editione septima Psalterioli Cantionum Catholicarum a Ioanne Heringsdorf compositi invenitur. In scholis Iesuitarum pervulgatus, tum in Theodiscam Anglicamque linguas versus mox a multis communitatibus ecclesiasticis receptus est.

Hymnus

Iesulus Pragensis.
Veni veni, Emmanuel
captivum solve Israel,
qui gemit in exsilio,
privatus Dei Filio.
R: Gaude! Gaude! Emmanuel,
nascetur pro te Israel!
Veni, O Sapientia,
quae hic disponis omnia,
veni, viam prudentiae
ut doceas et gloriae. R.
Veni, veni, Adonai,
qui populo in Sinai
legem dedisti vertice
in maiestate gloriae. R.
Veni, O Iesse virgula,
ex hostis tuos ungula,
de spectu tuos tartari
educ et antro barathri. R.
Veni, Clavis Davidica,
regna reclude caelica,
fac iter tutum superum,
et claude vias inferum. R.
Veni, veni O Oriens,
solare nos adveniens,
noctis depelle nebulas,
dirasque mortis tenebras. R.
Veni, veni, Rex Gentium,
veni, Redemptor omnium,
ut salves tuos famulos
peccati sibi conscios. R.

Nexus externi

Notae

  1. Charles J. F. Cofone (1975). Favorite Christmas Carols. Courier Corporation. p. 52. ISBN 9780486204451 .
  2. Ross, Daniel (23 Novembris 2021). "What are the lyrics to 'O Come, O Come, Emmanuel', and what is the Christmas carol really about?". Classic FM .
  3. O Antiphons in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  4. Jürgen Barsch, O-Antiphonen, in: Walter Kasper (ed.), Lexikon für Theologie und Kirche. 3. ed., vol. 7, Friburgi Brisgoviae: Herder 1998, coll. 953.

Si plus legere vis

  • Ulrich Gabriel Heil, Gott, send herab uns deinen Sohn, in: Ansgar Franz / Dominik Fugger / Martina Haag (ed.), Kirchenlied im Kirchenjahr: fünfzig neue und alte Lieder zu den christlichen Festen (= Mainzer hymnologische Studien, 8), Tubingae et Basileae 2002, 87–96. ISBN 3-7720-2918-3.
  • Hugh Keyte / Andrew Parrott, The New Oxford Book of Carols. Oxoniae et Novi Eboraci 1992, 42. ISBN 0-19-353322-7.

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!