Unda Esperantici (EsperanticeLa Ondo de Esperanto) erat periodicum singulis mensibus editum et lingua Esperantica exaratum. Regiomontii, inde ab anno 2017 non iam in chartis, sed tantummodo in versione interretiali, conficiebatur. Die 30 Decembris 2019 autem editio ultima prelo mandata est.[1]
Historia
Nomen commentariorum mutuum prehenderunt a periodico olim annis a 1909 ad 1921 ab Alexandro SacharovMoscuae edito. Redintegrati sunt commentarii anno 1991, quibus nuntii de motione Esperantica mundana maxime in animo sunt. Imaginibus multis auctae paginae 24 themata varia esperantistarum in toto orbe terrarum dispersorum tractant, atque omnibus palam faciunt. Symbolae plurimae initio Esperantice scriptae sunt, aliae a vernacularibus idiomatibus convertuntur. Unione Europaea Esperantica auxiliante, Nuntii Europaei (Eŭropa Bulteno) quoque in periodico integrantur.
A lectoribus maxime diligitur sectio operis musivi (Mozaiko) ubi aenigmata ponuntur et facetiae narrantur. Mense Novembri 2004 sectio nova peculiaris addita est, ubi agitur de regionibus sui iuris Europaeis.