Theodorus Gaza a Christophano dell'Altissimo pictus
Theodorus Gaza , sive Gazes (Graece Θεόδωρος Γαζῆς; natus Thessalonicae circa annum 1410 , mortuus Fani Sancti Ioannis ad Pirum circa annum 1475 ), fuit humanista Graecus , interpres Aristotelis , unus ex scriptoribus qui in Renascentia Palaeologana eruditionem Europae renovabant.
Sic Iohannes Iacobus Hofmannus vitam Theodori describit:
THEODORUS Gaza, Thessalonicensis , Constantinopoli a Turcis captâ, in Italiam pervenit, a Cardinale Bessarione insigniter adiutus, Latinam linguam ad unguem perdidicit, Aristotelis Histor. animalium vertit , cum Historia plantarum Theophrasti etc. In Graecam vero linguam transtulit Cicero n. de Senectute . Idem scripsit de Mensibus, de origine Turcarum etc. Alia quoque elaboravit, quae cum Sixto IV. obtuliset, nec magnifice satis esset donatus, in Tiberim abiecit, addens: sibi statius esse in Calabriae , ubi beneficium aliquod possidebat, deserto habitare, quam Romae vivere , ubi quo pinguiores asini , eo pertinacius optimum frumentum aversentur . Obiit A. C. 1478. Paul. Iov. in Elog. Doct. c. 26. Vossius , l. 4. de Hist. Graec. c. 19. Leo Allatius etc. Nic. Lloyd .[ 1]
Notae
Bibliographia
Kuhlmann, Peter. "Gaza, Theodorus" . Der Neue Pauly Supplemente I Online - Band 6: Geschichte Der Altertumswissenschaften: Biographisches Lexikon , 1 Decembris 2015.
Nexus externi