Iam anno 36 a.C.n. post proelium navale ante Naulochum, quo Sextum Pompeium vicerat, Caesar Octavianus templum Apollini voverat. Mox tamen navalis victoria etiam clarior accessit: nam in promunturio Actiaco, propter quod, Marco Antonio31 a.C.n. debellato, totum imperium Romanum sibi paravit Octavianus, templum Apollinis mari imminebat. Favori huius dei igitur victoriam suam tribuit: templum Actiacum ampliavit et coloniam Nicopolim iuxta condidit ubi ludi quinquennales in honorem dei celebrarentur. Praeterea Romae templum promissum in monte Palatino in parte domus suae fulmine icta aedificavit. Unde poeta :
Sic Apollo velut tutelaris deus Augusti fuit. Itaque idem poeta deum describit adversus classem Marci Antonii pugnantem ac de eventu pugnae decernentem :
astitit Augusti puppim super, et noua flamma:
luxit in obliquam ter sinuata facem.
non ille attulerat crinis in colla solutos
aut testudineae carmen inerme lyrae,
sed quali aspexit Pelopeum Agamemnona uultu,
egessitque auidis Dorica castra rogis; ...
...dixerat, et pharetrae pondus consumit in arcus:...
In cella templi collocata sunt tria opera nobilissimorum sculptorum Graecorum trans mare Romam advecta : nam si Plinio credimus statua Apollinis citharoedi opus ipsius Scopae fuit, Diana manu Timothei Atheniensis sculpta erat, Latona vero Cephisodoti dicebatur, filii Praxitelis. Intra basim harum statuarum in arca Libri Sibyllini conditi sunt (nam Sibylla Cumana vates Apollinis erat). Item candelabrum arboris poma ferentis modo lucens, quod Alexander MagnusThebarum direptione abstulerat atque ApolliniCymae sacraverat, ibidem erat. Super fastigium templi quadrigaeSolis videbantur. In fastigio signa collocata sunt a duobus celeberrimis artificibus sculpta, Bupalo et Athenide, filiis Achermi qui in insula Chio sexto saeculo a.C.n. floruerunt. Nam eorum ars archaeva plurimum Augusto placebat[8].
Ambae valvae portae eburnae sculptae erant: in una Galli monte Parnasso praecipitabantur a deo irato, postquam Delphos diripuerant atque incenderant[9]. In altera Niobe liberos lugebat, quos Apollo ulciscendae matris Latonae causa necaverat.
Circa aram quattuor boves fuere, opus inclitissimi sculptoris Myronis. Templum ipsum e claro marmore erat: iure itaque monumentum "singulari munificentia" dici potuit ab historico Velleio Paterculo.
Primus Gaius Iulius Caesar constituerat bibliothecas publicas Romae creare ac iam Varronem curae colligendorum librorum praefuerat, cum a morte, quominus destinatum perageret, prohibitus est. Post eum Asinius Pollio ex praeda de Parthinis, circa annum 38 a.C.n., bibliothecam in Atrio Libertatis a sese restituto populo aperuit. Nihilominus Augustus et ipse, sive quod ad pietatem erga patrem vel ad munera principis pertinere ducebat, sive etiam quod gloriae Pollionis invidebat, qui Marci Antonii fautor fuerat, ad imitationem bibliothecae Alexandrinae, bibliothecas Latinas et Graecas in porticu templi Apollinis collocavit. Paucos post annos iam locupletissima, si Horatio credimus, erat bibliotheca Palatina :
Quartum decimum kalendas Apriles anno 363, Apronianopraefecto urbi, templum Apollinis Palatini conflagravit. Carmina Sibyllina ex illa clade vix servari potuerunt[12].
H. Juncker, 'Apollo Palatinus und Apollo Actius auf augusteischen Münzen', Museum Helveticum : schweizerische Zeitschrift für klassische Altertumswissenschaft = revue suisse pour l’étude de l’antiquité classique, 1982(XXXIX) : 82-100 Hic legere potes
G. Lugli, "Il tempio di Apollo Aziaco e il gruppo augusteo sul Palatino" in G. Lugli, Studi minori di topographia antica (Romae: De Luca, 1965) pp. 258-290
Maximilanus Papini, 'Augusto tra testi e monumenti : gli ornamenti del santuario di Apollo Palatino e un serpente sull'Ara Pacis ', Archaeologia classica 2015(LXVI) : 319-343 JSTOR