Sonny and Cher

-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Sonny et Cher anno 1976.

Sonny and Cher fuit grex musicus Americanus duorum membrorum: Salvator Bono, natus die 16 Februarii 1935 in Detroiti Michiganiae, mortuus 5 Ianuarii 1998 prope Lacum Tahoam in California, et Cher, nata in El CentroCalifornia die 20 Maii 1946).

Sonny et Cher convenerunt anno 1962, cum Cher sedecim annos nata esset et Sonny viginti septem natus annos. Matrimonio coniuncti sunt post duos annos et in breve tempus inceperunt una musicen conficere. Fecerunt eorum prima clara carmina anno 1965: I Got You, Babe atque Baby Don't Go,. Peperit Cher filiam anno 1969 nomine Chastity. Anno 1971 incepit eorum programma televisificum legendarium "The Sonny & Cher Comedy Hour". Quamquam popularissimi fuerunt, propinquitas personalis eorum haud erat bona et diverti sunt anno 1974. Tres dies post, ultimum programma Sonny et Cher fecerunt. Habuerunt brevem revictum programmatis unum annum post, sed non iam successum habuerunt. Non apparuerunt denuo in publico ante quam Novembri 1987, cum canerent "I Got You, Baby" in programmate David Letterman.

Vita eorum post "Sonny and Cher"

Sonny

Successum haud magnum habuit post "Sonny et Cher" gregem, sed in politica valuit. Anno 1988 electus est caput urbis Palm Springs, California, postea autem electus est etiam in Cameram Repraesentantium Civitatum Foederatarum. Anno 1998 mortuus est, cum Lacum Tahoam incoleret. Uxor quarta eius, Maria, etiam est in Camera Repraesentium.

Cher

Cher mansit popularis post suum divortium et etiam confecit alba nota, sicut "Gypsys, Tramps & Thieves" (1971) et "Half-Breed" (1973). Anno 1975, habuit per tempus breve programma televisificum simpliciter Cher nominatum. Eodem anno etiam nupsit Gregorium Allman. Cursus eius deterior erat interdum, sed iterum facta est popularis annis 1980, cum appareret in pelliculis sicut "Mask" (1985) et "The Witches of Eastwick" (1987), et ob hanc meruit praemium Academiae. Brevi edidit carmina nota "I Found Someone" (1987) et "If I could turn back time" (1989). Successus eius denuo factus est deterior, et ineuntibus annis 1990 apparebat in praeconiis mercatoriis. Exeuntibus autem annis 1990 denuo fecit musicen popularem, ut puta album "Believe" (1998). Ineuntibus annis 2000 fecit sua "ultima itera musica" sed denuo pergebat. Cher saepe stilum mutavit temporibus mutantibus, ut auditoribus iuvenibus placeret. Per iocum dictum est, si fuerit holocaustum nucleare, soli blattae et Cher supervivent.

Discographia

  • Look at Us (1965)
  • The Wondrous World of Sonny & Chér (1966)
  • In Case You're in Love (1967)
  • All I Ever Need Is You (1972)
  • Mama Was a Rock and Roll Singer, Papa Used to Write All Her Songs (1973)

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!