Locatio Siberiae Orientalis
Siberia Orientalis [ 1] vel Sibiria Orientalis [ 2] (Russice Восточная Сибирь, tr. Vostočnaja Sibir' ) est pars Siberiae inter Siberiam Occidentalem et Orientem Extremum Russiae , terras ab Ienisea in occidente ad iuga montana prope Oceanum Pacificum in oriente et a finibus Mongoliae Sinarumque in meridie ad maria Oceani Arctici in septentrione includens.
Planities elevata Siberiae Mediae cum silva boreali (taiga) partem magnam Siberiae Orientalis occupat, in septentrione demissionibus cum tundra , in meridie orienteque autem iugis montanis altis Saianorum , Transbaicaliae et territorii Iano-Colymensis successa.
Area Siberiae Orientalis, ad Russiam demidio secundo saeculi septimi decimi adiunctae, est circa 7 280 milia km², i.e. 43% territorii Foederationis Russicae hodiernae. 9,4 decies centena milia hominum (secundum censum anni 2010 ), i.e. 6,6% incolarum Russiae, in hac area habitant.
Subiecta Foederationis Russicae , in Siberia Orientali sita, sunt regio Ircutensis , territoria Crasnoiarense et Transbaicalicum , res publicae Buriatia , Chakassia et Tuva districtus foederalis Siberici atque res publica Iacutia districtus foederalis Extremorientalis .
Notae
Fontes
Nexus externi