Salvator Riina

Salvator Riina, sive Totò Riina, sive nuncupatus Totò Curtus (Totò u curtu), natus die 16 Novembris 1930 in urbe Corleone; mortuus die 17 Novembris 2017, fuit unus e potentissimis caporalibus (capo) in Sicilia Honorabilis Societatis, vulgo Mafiae dictae.

Cognominabatur etiam Bestia propter eius eximiam crudelitatem. Necavit sua manu circiter quadraginta homines et dicitur interfectionem mille aliorum imperavisse.

Inter annos 1980 et 1990, Riina cum sua familia Mafiosa Corleonensi crudeliter dimicaverunt contra fures rivales et rem Publicam. Ita duos iudices necaverunt.

Protexit ducem 'Ndraghettae Iosephum Morabito cum clam sese celabat.

Tandem auctoritates publicae anno 1993 eum sociosque eius apprehenderunt et ab anno 1993 in carcere vivit.

Sed tamen res criminales non finem habuerunt et novi caporales (capi) magis clandestini pergunt sine intermissione eadem crimina. Mafia est enim hydra cuius capita statim recrescunt cum secantur.

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!