Regio in partes tres dividitur: Sagittarius A orientalis (supernovae reliquiae), Sagittarius A occidentalis (structura spiriformis), et maxime luminosus fons radioelectricus apud mediam spiram, Sagittarius A* (foramen nigrum supermassivum, sagittarius-a-stella articulandus). Hae partes inter se insidunt: Sagittarius A* intra Sagittarium A occidentalem iacet, et iacet hic intra Sagittarium A orientalem, qui maxima regio videtur.
Sagittarius A orientalis
Sagittarius A orientalis est circa 25 annorum luce mensorum latitudine. Lineamenta habet reliquiarum supernovae quae inter 35000 et 100000a.C.n. deflagravit.
Sagittarius A occidentalis
A Tellure visus, Sagittarius A occidentalis patescit spira tribus bracchiis. Imago tamen nos fallit: vera forma est congeriei multarum nebularum quae circa Sagittarium A* (saepe celeritate 1000 km/s) moventur et aliquando in eum incidunt. Superficies harum nebularum est ionizata. Fons talis ionizationis est multitudo stellarum massivarum (plus quam 100 stellarum classe spectraliOB(en)(d) adhuc notarum) quae medium galaxiam incolunt.
↑Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est (Anglice: Dark River). Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.