Sacra Eleusinia[1][2] sive mysteria Eleusina,[3][4] (GraeceἘλευσίνια μυστήρια)[5][6] saepe aliter appellata,[7][8][9] fuerunt initiaDemetris et Persephones quotannis habita, Eleusine in Atticae antiquae oppido notissimo condita. Quae sacra inter ceteras caerimonias apud antiquos celebrata maximi momenti habebantur.
Constat Eleusinia sacra fuisse in vetere cultu agrario posita, qui a tempore Mycenaeo (c. 1600–1100 a.C.n.) originem trahere videtur. Notio immortalitatis, quae in religionibussyncretisticis antiquitatis comparet, antiquitate exeunte introducta est.[10] Mysteriis illis Persephone a Plutoneregeinferorum (Ἀίδης) ex manibus Demetris matris abducta repraesentabatur. Qui mythus, dispositus circulo tripartito qui in descensu (propter amissionem) et indagatione et adscensu consistebat, praecipue de adscensu Persephones eiusque cum matre reconciliatione narrabat. Mysteria Eleusina fuerunt feriae maioris momenti aetate Hellenistica celebratae, quae postea Romam manaverunt.[11]Eleusin, nomen oppidi, prae-Graecum esse videtur. Sunt qui putent huic nomini cognationem esse cum Elysio (Graece Ἠλύσιον) et Ilithyia (Graece Εἰλειθυία).[12]
Ritus, caerimoniae, fides fuerunt res absconditae, perpetuo celatae et custoditae. Qui initiati erant credebant sese in vita posteriore compensationem accepturos esse.[13] Hodie multae picturae fragmentaque figlinae sunt quae varios arcanorum aspectus describunt. Quia arcana imaginum visiones et vitae posterioris praestigias comprehendebant, nonnulli eruditi hodierni putant potestatem et longaevitatem mysteriorum Eleusinorum ex rebus psychedelicis emanavisse.[14]
Ex mytho, Demeter indagans procul errat, cum multa patret incepta minora. Verum aliquando tamen Triptolemum arcanis agriculturae docet.[16] Ad extremum, Iove consulto, Demeter filiam sibi coniungit, ac tellus in priorem viriditatem prosperitatemque primo autumno restituitur.
Zeus, a ploratibus hominum pressus qui fame periebant aliorumque deum qui mortalium exaudiebant angorem, Hadem ut Persephonen remitteret coegit. Erat autem regula Fatorum quod quicumque cibum vel potionem in inferno consumpsit aeternitatem ibi degere debuit. Antequam Persephone est Hermiliberata (qui ad eam recuperandam missus erat), Hades fraude ac dolio fecit ut ea seminamali granati ederet, sex vel quattuor, secundum auctorem; quo facto, in infernos nonnullos menses quotannis redire debuit, cum Hade sex vel quattuor menses (cuique semini singulo mense), cum matre super terram aequale tempore commorari. Filia diu absente, mater tristis terram cultam neglegere coepit; filia autem ad superficiem reducta, mater laetabilis vegetationemtelluris denuo curabat.
↑"Eleusinis sacris" (abl. pl.): Suetonius, De vita Caesarum "Nero" 34.4; Historia Augusta, "Alexander Severus" 18.2.
↑"Mysteria Eleusina . . . Cereris sacrificia, quae ad Eleusin Oppidum Atticae celebrabantur." Ludovicus Vives, Dialogos de Juan Luis Vives, a Christoval Coret y Peris Hispanice conversus, ed. 7a (Valentiae: 1780), p. 322.
↑"Haud dubie posse concludi, mysteria eleusina vim habuisse in paulina de coena Domini sententia." Carolus Guilelmus Rudolphus Schaefer, "De Quatuor quae in Novo Testamento de coena Domini extant relationum natura ac indole," dissertatio theologica inauguralis (Gueterslohae: Literarum Universitas Albertina, 1894), p. 36.
↑"Arcana Eleusina": "Hinc factum est, ut ex antiquis nullo pacto eruditi potuerint eruere arcana Eleusina, & Orphica." Prosperus ab Aquila, Dictionarium Theologicum Portatile (1769), p. 157.
↑De nomine adiectivo, vide "tardaque Eleusinae matris volventia plaustra," Vergilius, Georgica 1.163. Sed confer Eleusinia in "anaglyphum ad mysteria Eleusinia" in Bibliotheca Classica Latina sive Collectio auctorum classicorum, vol. 18 (1819), pp. 232–233, et apud alios auctores.
↑Ouvaroff, M. (ex Francica a J. D. Price conversus) Essay on the Mysteries of Eleusis (Londinii: Rodwell and Martin, 1817). Reimpressio: Kessinger Publishing, 2004). Secundum Ouvaroff, scire tempus primorum mysteriorum Eleusinorum multas quaestiones habere.
↑"Elysion: The island of the happy dead (Hesiod: Works and days 166ff). Eileithyia. A Minoan goddess of childbirth and divine midwifery." F. Schachermeyer, Die Minoische Kultur des alten Kreta (Stuttgartiae: W. Kohlhammer, 1967), pp 141–142.
↑Antonia Tripolitis, Religions of the Hellenistic-Roman Age (Wm. B. Eerdmans Publishing Company, November 2001), pp. 16–21.
↑Helene P. Foley, The Homeric "Hymn to Demeter" (Princetoniae: Princeton University Press, 1994). Etiam Steck Vaughn, Demeter and Persephone (Steck Vaughn Publishing, June 1994).
↑William Smith, A New Classical Dictionary of Greek and Roman Biography, Mythology and Geography, vol. 2 (Kessinger Publishing, 2006).
Bibliographia
Apud Clementem Alexandrinum, Exhortation to the Greeks (Meyer 1999:18).
Boardman, Griffin, et Murray. 1986.The Oxford History of the Classical World. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-872112-3.
Bowden, Hugh. 2010. Mystery Cults of the Ancient World. Princetoniae: Princeton University Press.
Brisson, Luc, et Catherine Tihanyi. 2004. How Philosophers Saved Myths: Allegorical Interpretation and Classical Mythology. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0-226-07535-4.
Burkert, Walter. 1987. Ancient Mystery Cults. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press.
1994. "The Epidauria and the Arrival of Asclepius in Athens" in Ancient Greek Cult Practice from the Epigraphical Evidence. Ed. R. Hägg. Holmiae. ISBN 91-7916-029-8.
Meyer, Marvin W. 1999. The Ancient Mysteries, a Sourcebook: Sacred Texts of the Mystery Religions of the Ancient Mediterranean World. University of Pennsylvania Press. ISBN 0-8122-1692-X
Moore, Clifford H. 1916. Religious Thought of the Greeks. Reimpressio: Kessinger Publishing Aprili 2003. ISBN 0-7661-5130-1.
Mylonas, George Emmanuel. 1961. Eleusis and the Eleusinian Mysteries. Princetoniae: Princeton University Press. Et iam 1947The Classical Journalː 130-146
Rohde, Erwin. 1925. Psyche: The Cult of Souls and the Belief in Immortality among the Greeks. Ed. 8a. A W. B. Hillis conversus. Routledge & Kegan Paul. Reimprssio Routledge.
Smith, William. 2006. A New Classical Dictionary of Greek and Roman Biography, Mythology and Geography. 2 voll. Kessinger Publishing, LLC. ISBN 1-4286-4561-6.
Smith, William. 175. A Dictionary of Greek and Roman Antiquities. Londinii.