Rosa carolina (Anglice: Carolina rose, pasture rose) est frutex familiae Rosacearum, in America Septentrionali endemica, ubi in paene omnibus civitatibus Civitatum Foederatarum et provinciis Canadiensibus ad orientem Magnarum Planitierum invenitur.
Planta per suam distributionem est communis, praecipue in variis habitationibus apertis, dumetis, silvis apertis, locis viariis, et adeo viis ferreis inclusis.
Descriptio
Caulibus sunt aciculares spinae rectae—proprietas quae R. carolinam a speciebus simillibus distinguit, sicut R. palustris et R. virginiana, quibus sunt spinae curvatae. Flores fragrantes nova aestate oriuntur, colore roseo diluto.[1]
Notae
- ↑ NatureServe (2006), "Rosa carolina", NatureServe Explorer: An online encyclopedia of life, Version 6.1, Arlington, Virginia