Robertus J. Flaherty

Wikidata Robertus J. Flaherty
Res apud Vicidata repertae:
Robertus J. Flaherty: imago
Robertus J. Flaherty: imago
Nativitas: 16 Februarii 1884; Iron Mountain
Obitus: 23 Iulii 1951; Dummerston
Patria: Civitates Foederatae Americae

Familia

Coniunx: Frances H. Flaherty
Proles: Monica Flaherty Frassetto
R. J. Flaherty pelliculam capit, Port Harrison, QC, 1920-1921
Nyla, quae partes uxoris Nanook egit, et sua filia.

Robertus Iosephus Flaherty, FRGS (16 Februarii 188423 Iulii 1951) fuit fabricator pellicularum Americanus qui Nanook of the North (1922) moderatus est et produxit, primam pelliculam documentariam longitudinis plenae in commercio felix. Haec pellicula eius honestatem confirmavit, et nihil quod Flaherty postea effecit hanc rem gestam penitus aequavit, quamquam hoc novum artis genus evolvere perrexit, docufictionis appellatum, in pelliculis Moana (1926), in Polynesia posita, et Man of Aran (1934), in Insulis Aranensibus Hiberniae capta.

Flaherty est progenitor docufictionis et pelliculae ethnographicae (ethnofictionis),[1] generis artis quod Ioannes Rouch et Ioannes Collier, Jr., praecipue inter 1960 et 1970 exercebant et de quo rationcinarentur nomine anthropologiae oculorum, campi inferioris anthropologiae.[2]

Flaherty Franciscam H. Flaherty anno 1914 duxit, quae operam nonnullis mariti pelliculis dedit, et nominationem Praemii Academiae pro optima fabula originali pro Louisiana Story (1948) accepit.

Pelliculographia

Arbitria

Nexus interni

Notae

  1. Glossarium nominum Rouchinanorum, www.maitres-fous.net.
  2. Malcolm Collier, "The Applied Visual Anthropology of John Collier."
  3. BAFTA's Robert J. Flaherty Award
  4. Christopher 2005:128.

Bibliographia

  • Barsam, Richard. 1988. The Vision of Robert Flaherty: The Artist As Myth and Filmmaker. Bloomington: Indiana University Press.
  • Calder-Marshall, Arthur. 1966. The Innocent Eye:; The Life of Robert J. Flaherty. Research material by Paul Rotha and Basil Wright. Novi Eboraci: Harcourt, Brace.
  • Christopher, Robert J. 2005. Robert & Frances Flaherty: A Documentary Life 1883-1922. Mons Regius Quebeci: McGill-Queen's University Press. ISBN 0773528768.
  • Flaherty, Frances H. 1960. The Odyssey of a Filmmaker: Robert Flaherty's Story. Urbana Illinoesiae: Beta Phi Mu. Beta Phi Mu chapbook 4.
  • McGrath, Melanie. 2006. The Long Exile: A Tale of Inuit Betrayal and Survival in the High Arctic. London: Fourth Estate. ISBN 0007157967. Iterum, 2007. Novi Eboraci: Random House. ISBN 1400040477.
  • Murphy, William Thomas. 1978. Robert Flaherty: A Guide to References and Resources. Bostoniae: G. K. Hall and Company.
  • Rotha, Paul. 1984. Flaherty: A Biography. University of Pennsylvania Press.

Nexus externi

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!