Ricardus Olmstead
Ricardus Olmstead, vulgo plene Richard Glenn Olmstead (anno 1951 natus), est botanista Americanus, qui praesertim in phylogeneticam ratione biologico moleculari inquirit.
Doctoratum apud Universitatem Vasingtoniensem meruit propter dissertationem de genetica generis Scutellariae; mox cum Galfrido Palmer(en) in ordinatam cladi Asteridarum rationem inquisivit. Apud Universitatem Coloratensem quinque annos operam dedit. Denuo almam matrem petivit, ubi professor botanicae meret. Sodalis fuit gregis phylogenetici Angiospermarum, cuius labores anno 2016 perfecti sunt.
Scripta selecta
Nexus externi
|
Lexica biographica: • • IPNI
|