Alexandro Magno necopinato anno 323 a.C.n. mortuo duces exercituum regnum eius inter se diviserunt, e quibus vel maximi fuerunt Ptolemaeus, Cassander, Lysimachus, Antigonus et Seleucus; qui alius in alio et alius cum alio foederatus in toto sex Diadochorum bella gerebant. Inde civitates originem tulerunt quae usque ad regnum Romanum constabant.