Clarissimus reformator Bohemicus fuit Ioannes Hus, magister Universitatis Pragensis, qui multas opiniones Ioannis Wycliffe propagabat. Anno 1415 ad rogum damnatus et combustus est a concilio Constantiensi. Hus non primus reformator Bohemicus erat, sed praecursores habuit, qui Pragae praedicaverunt. Clari sunt predicatores Conradus de Waldhausen et Milicius de Cremsir, atque discipulus eius Matthias de Janov.
Insignis praedicator Milicius de Cremsir domicilium publicarum meretricum, quae per eius praedicationem ad paenitentiam convertebantur, una cum capella sanctae Mariae Magdalenae Pragae in hodierna via Bartholomaea anno 1372 condidit. Post contionatoris vero mortem Avennione, ubi accusatus haereseos se defendebat, hoc domicilium, cui Hierosolyma nomen impositum erat, periit.[1] Milicius a nonnullis pater reformationis Bohemicae vocatur.[2]
Iohannes Hus fuit presbyter, magister in artibus ac theologiae baccalarius formatus universitatis Pragensis, praedicator in capella BethleemPragae sita, qui in suis praedicationibus hypocrisim, pompam, avaritiam, luxuriam, simoniam et alia cleri peccata constanter infestabat et detegebat, ut ipsius cleri status ad vitam apostolicam reduceretur; ex quo ab ipso clero magno odio est habitus.[3] Deinde haereseos accusatus est. Die autem 18 Octobris1412, Hus appellavit ad Iesum Christum.[4] Haec appellatio eius ad supremum Iudicem notabilis est, quia Hus neque papam neque concilium oecumenicum sed ipsum Iesum Christum caput ecclesiae esse declaravit. Anno 1415, morte damnatus est a concilio Constantiensi.
Anno 1414 communio eucharistiaesub utraque specie, scilicet panis et vini populo communi fideli ministranda, per Magistrum Jacobellum de Misa et aliquos sibi tunc in hac materia assistentes sacerdotes est inchoata in urbe Pragensi, primum quidem in ecclesiis sancti Adalberti in Nova civitate, sancti Martini in muro et sancti Michaelis ac capella Bethleem in Civitate antiqua Pragensi. Quae communio sacratissima successu temporis amplius invalescebat et augmentabatur in populo.[3]
Post mortem magistri Ioannis Hus fuit magister Iacobellus de Misa, sacrae theologiae baccalarius formatus, clarissimum columen dogmaticae hussiticae.[5]
Anno 1420 ecclesia Bohemica Quatuor articulos Pragenses promulgavit. In his articulis principales opiniones Reformationis Bohemicae sive Hussitarum scriptae sunt:
Primo, quod verbum dei per regnum Bohemie libere et sine impedimento ordinate a sacerdotibus domini predicetur et nuncietur.
Secundo, quod sacramentum divinissime eucharistiae sub utraque specie, scilicet panis et vini, omnibus Christi fidelibus nullo peccato mortali indispositis libere ministretur.
Tercio, quod dominium seculare super diviciis et bonis temporalibus, quod contra preceptum Christi clerus occupat in preiudicium sui officii et dampnum brachii secularis, ab ipso auferatur et tollatur et ipse clerus ad regulam evangelicam et vitam apostolicam, qua Christus vixit cum suis apostolis, reducatur.
Quarto, quod omnia peccata mortalia et specialiter publica aliaeque deordinaciones legi dei contrariae in quolibet statu rite et racionabiliter per eos, ad quos spectat, prohibeantur et destruantur.[3]
Una ecclesiarum Reformationis Bohemicae Unitas fratrum est. Unitas anno 1457 fundata est. Praeclarus episcopus huius ecclesiae fuit Ioannes Amos Comenius.