Quintus Opimius

Quintus Opimius (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus anno 154 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Gens

Filius eius Lucius Opimius anno 121 consul erat.

Cursus honorum

Inter annos 169 et 158 a.C.n. verisimile aliquamdiu IIIvir monetalis erat. Anno 154 una cum Lucio Postumio Albino consul electus est atque feliciter Massiliam urbem foederatam contra Ligures defendebat[1]; ei triumphus attributus est[2]. Collega eius Postumius Albinus magistratu fungens mortuus est atque in eius locum Manius Acilius Glabrio suffectus est.

Bibliographia

Notae

  1. Polybius, Historiae XXXIII 8-11
  2. Titus Livius, Periochae XLVII


Antecessores:
Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum II et Marcus Claudius Marcellus II
Consul
154 a.C.n.
cum
Lucio Postumio Albino
Successores:
Titus Annius Luscus et Quintus Fulvius Nobilior

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!