Decennio 183 ineunti, plurimis colonis Anglice loquentibus a Civitatibus Foederatis ad regionem Texanam advenientibus, imperium Mexicanum ibi dissolvi coepit. Cum incolae Texani anno 1835 copias Mexicanas ex Texia expulsarent, Antonius Lopez de Sancta Anna, praeses Mexicanus et dux militaris, copias paravit ut regionem Texanam intraret et reciperet.
Proelium
His a Santa Anna paratis, die 23 Februarii anno 1836 copiae Mexicanae a duce ipso ductae ad Alamonem advenerunt eique obsidere coeperunt. Die 6 Martii, copiae Mexicanae, cum Alamonem oppugnarent, omnes fere milites Texanos interfecerunt, qui inter 182 atque 257 homines numerati esse dicuntur. In illa manu qui Alamonem defendebant erant Iacobus Bowie, Davy Crockett, Gulielmus Barrett Travis.
Postea
Post proelium apud castellum Alamonem, milites Texani reliqui ducebantur a Samuele Houston in orientem Texiae partem. Post sex fere hebdomades, die 21 Aprilis eodem anno 1836, illi reliqui occurrerunt duci Mexicano Santa Anna in proelio San Jacinto, ubi Texani exercitum Mexicanum fugaverunt. In illo proelio, milites Texani se hortabantur exclamantes "Alamonem memento!"
Bibliographia
Meier, Martin. 1998. "De iubilaeis hoc anno celebrandis: Quo modo Civitates Unitae Americae anno 1848o magnarum hodierni territorii sui partium potitae sint." Rumor Varius 21, no. 126 (5+6, 13 Decembris): 129–132. PDF.
↑Nomen hypocoristicum?Hispanicum tractum e nomine Latino alnus, -i f. Illud castellum erat quondam statio religiosa nomine Mission San Antonia de Valeroin, quod munitum est ab Texanis exercitu Mexicano in Texiam ingredienti mutatumque in sicut castellum.
Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!