Puer mirabilis

Daniel Barenboim, clavilista praecox Israelianus, anno 1953 undecim annos natus plausum auditorum accipit. Photographema concentus Orchestrae symphoniacae Gadnensis duce Moshe Lustig habiti.

Puer mirabilis[1] est qui sollertiam unam pluresve aetate praematura adeo perdiscit, ut inter aequales suas longe excellat.[2] Impubes sit necesse est aut omnino duodeviginti annis iunior et talis quidem, qui arte quadam (sicut mathematica, musica, scaccis) adultorum doctissimorum sollertiam adaequet.[2][3] Puella mirabilis nimirum est quae iisdem facultatibus satisfacit.

Samuel Reshevsky, puer octo annorum, anno 1920 cum pluribus adversariis scaccis ludit.

Inter impuberes mirabiles numerantur Wolfgangus Amadeus Mozart et Béla Bartók in musica, Paulus Morphy et Iuditha Polgár in scaccis, Isaacus Newtonus, Carolus Fridericus Gauss, Colin Maclaurin, Srinivasa Ramanujan, Ioannes von Neumann, Norbertus Wiener in mathematica, Paulus Picasso in arte oculorum, et Saulus Kripke in philosophia.[4] Est controversia de definienda aetate: mirabilitas quot annos natis tribui debeat?

Nexus interni

Notae

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum (Helsinki: WSOY, 2001) atque Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. (Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009).
  2. 2.0 2.1 Rose, Lacey (2007). "Whiz Kids". Forbes .
  3. David H. Feldman (1993). Child Prodigies: A Distinctive Form of Giftedness, National Association for Gifted Children, Gifted Children Quarterly, 7(4): 188–193.
  4. Charles McGrath (2006). "Philosopher, 65, Lectures Not About 'What Am I?' but 'What Is I?'". The New York Times 
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!