Popilius Pedo Apronianus (nescimus, quando natus sit, mortuus est circa annum 206) senator Romanus fuit secundo et tertio saeculo. Pater eius Gaius Popilius Carus Pedo fuit, consul suffectus anni 147. Ipse anno 191 consul ordinarius creatus est. Circa annum 205 vel 206 proconsul Asiae factus eo anno apud senatum magiae artis accusatus propter laesam maiestatem supplicio affectus est[1].
Notae