Ploieşti

Aspectus eius partis urbis, quae rei publicae (Republicii) appellatur
Situs Ploiesti

Ploiestum (Ploiești) est urbs in finibus rei publicae Dacicae sita. A Bucuresto, capite Daciae, sexaginta fere chiliometra ad septentriones versus abest. Cincta est duobus fluviis, Teleajen (Latine effer: Teleasen) et Prahova, qui haud procul ab urbe confluunt. In urbe amplius ducenta milia hominum habitant. Urbs oleo, quod ibi e terra hauritur et purgatur, nobilitata est. Urbs est circuli Prahovae caput.

Historia urbis

Veterrimae litterae, in quibus nomen Ploiesti reperitur, ad annum 1503 spectant, quo anno mercatores urbis Tergsori (Târgșor, hodie Târgșoru Vechi), qui commercium cum urbe Corona sive Brassovia habebant, aurigam Ploiestensem nomine Radu conduxerunt. Erat enim vicus Ploiestum haud procul ab urbe Tergsoro situs, itaque mercatores aurigas Ploiestenses conducere solebant, id quod etiam ex aliis litteris, ad annos 1543 et 1545 pertinentibus, apparet.[1]

Saeculo XVI exeunte Michael, Valachiae princeps, quamquam Ploiestenses repugnavisse dicuntur, Ploiesti forum rerum venalium condidit. Tum Tergsorum dilabi, Ploiestum florere coepit; ex vico facta est urbs.

Anno 1775 Alexander Hypselantes, princeps Valachiae, Ploiestum propinquo suo Ianachae Muruzi donavit, id quod Ploiestenses aegre ferebant.

Saeculo XIX apud Ploiestum oleum terrae repertum atque hauriri coeptum est. Institutae sunt in urbe officinae, in quibus oleum terrae purgatur.

In illo secundo magno bello, quod saeculo vicesimo gestum est, Americani pyrobolis de aeroplanis deiectis urbi magnum detrimentum attulerunt.

Anno 1948 institua est schola, in qua traduntur disciplinae, quae ad oleum et spiritum terrae pertinent (Universitatea Petrol-Gaze din Ploiești).

De vectura

Viae ferratae, quae Transilvaniam et Moldaviam cum Bucuresto coniungunt, in hac urbe coeunt. Sunt hic duae maiores stationes viae ferratae, quarum una ad meridiem spectat (Ploiești Sud), altera ad occasum (Ploiești Vest).

In ipsa urbe homines vehiculis publicis vehi posunt, dico laophoriis, filoraedis, curribus viae ferratae urbanae. Filoraedae inductae sunt anno 1997. Urbana via ferrata facta est anno 1987.

Quae in urbe visenda sint

Veterrimum aedificium est aedes sacra sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quae principis (Domnească) appellatur, nam anno 1639 a Matthaeo Basaraba, Valachiae principe, facta est.

Veterrimum aedificium profanum est domus, anno 1785 facta, quam ineunte saeculo XIX dotis nomine accepit mercator Hagi Prodan, a cuius nomine appellari coepta est. Anno 1919 in hac domo collocatum est museum, quod ab anno 2005 Muzeul Casa de târgoveț din secolele al XVIII-lea - al XIX-lea appellatur.

Alia musea, quae Ploiesti inveniuntur, sunt museum horologiorum (Muzeul Ceasului) et museum olei terrae (Muzeul Național al Petrolului).

Architectus Thomas T. Socolescu cum alia descripsit, tum aedem sacram sancti Ioannis Baptistae, quae inter annum 1923 et 1937 in media urbe aedificata est, et aedificium mercatui destinatum, quod inter annum 1929 et 1936 factum est.

De insigni urbis

Insigne Ploiesti

Insigne Ploiesti constat ex caeruleo scuto, in quo sunt duo aurei leones linguam rubram habentes et argenteam quercum radicitus evulsam tenentes; iis subiecta est rubra fascia, in qua inscriptae sunt MVV litterae; super scutum posita est argentea corona septem turribus constans. Imago deprompta est de sigillo Michaelis principis, quippe qui urbem condidisset. MVV litteris notatur Mihai Viteazul — Voievod (Michael Fortis — princeps).[2]

Qui Ploiesti nati sint

Imago Nicetae Stănescu Ploiesti propalam collocata

Ploiesti nati sunt hi viri atque feminae:

Annotationes

  1. George Potra — Nicolae Simache: Contribuții la istoricul orașelor Ploiești și Tîrgșor (1632-1857). Ploiești 1970.
  2. Hotărârea Guvernului României nr. 685/1998 privind aprobarea stemelor unor municipii (decretum administratorum Daciae die 30 mensis Septembris anno 1998 confectum).

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ploieşti spectant.


Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!