Haec pagina de urbe regionis Iaroslaviensis Foederationis Russicae tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Pereslavia” appellatur, vide Pereslavia (discretiva).
Pereslavia[1], plenius Pereslavia ultra silvam[2] vel Pereslavia Transsilvana[3] (Russice Переславль-Залесский, tr.Pereslavl’-Zalesskij), urbs est in regione IaroslaviensiRussiae, ad lacum Pleščeevo sita. Circa 40 milia incolarum habet (anno 2015).
Pereslavia condita est anno 1152 a duce Rostoviae et SusdaliaeGeorgio Longimano, et nomen suum recepit secundum Pereaslaviam prope Kioviam sitam. Saeculo tredecimo erat metropolis ducatus sui iuris, sed anno 1302, voluntate ultima ducis sui, facta est pars ducatus Moscoviae. Anno 1688tzarPetrus I Pereslaviae ad lacum Pleščeevo incepit aedificationem classis, anno 1692 finitam, quod eventum aestimatum est ut initium classis militaris Russicae.
Urbi sunt nonnulla monumenta historica architecturae (ut plurimum, templi monasteriique orthodoxa), musea atque hortus dendrologicus. Praeterea, Pereslavia Transsilvana aliquot officinas habet.