Pecunia fiduciaria est pecunia symbolica cuius valoremcivitatis rectiones legibus moderantur. Valor eius solus ex iusso rectionis provenit. Valore intrinsico omnino caret, quod cives eum nec in auro nec merce nec pecunia altera convertere necesse possunt.
Quae cum ita sint, interventores, qui, ut severa depressionis mala leniantur, oeconomiam destricte a rectione regi volebant, praeceptum aureum malum habebant. Quamobrem circum annum 1933 civitates praeceptum aureum partim reliquerunt. In CFA, hoc accidit per Iussum Exsecutivum Numerum 6102, quo dominium auri ab civibus vetatum est.[1] Ex anno 1933 pleraeque monetae nummos aureos iam non cuderunt.
Hoc facto aetas pecuniae chartaceae advenit. Civitates mundi anno 1944systema Bretton Woods adoptaverunt, quo civitates inter se aurum pro charta argentaria mutabunt, sed civibus ipsis iam aurum non habebunt.[2]Dollarium CFA per conventum internationale sicut pecunia reserva internationalis functus est.
↑Iussum per se vetavit dominium nummorum quae centum dollarium excedit, nisi in ornamento facti sunt aut ad res fabricandas teneatur. Confer Textum Iussi Exsecutivi 6102 ab Incepto de Praesidentia Americana (Anglice).