Inter alia constitutum est in pacis pacto quod sententia celebri de maiestate dicitur: cuius regio eius religio. Omnes cives confessionem ducis accipere debebant nisi emigrare voluerint. Quamobrem in Bavaria exempli gratia multi catholici sunt et in terris pristinae Borussiae multi confessionis Augustanae.