Parlamentum Erfordiense

Conventus parlamenti Erfordiae

Parlamentum unionis Erfordiense (Theodisce: Erfurter Unionsparlament) concilium erat Germaniam restructum. Consessus habebantur, per instigationem Borussicam, a die 20 Martis usque ad diem 29 Aprilis 1850 in Ecclesia Augustinianorum Erfordiae.

Politicum fundamentum

Post res novas anni 1848, quae in provehenda Germanica foederatione sub Habsburgica hegemonia naufragium fecerant, Borussi consilium ceperunt fortitudinem propriam augere et Austriam superare. Una cum regnis Hannoverae et Saxoniae elaborata sunt instituta et leges in favorem Germanici status sine Austria. Circa illos tres status post sese unire posset sic dicta Germanica Unio (Theodisce: Deutsche Union) includens et Austriam et eius territoria haud germanophona.

Irriti eventus

Frustra erant consilia. Nam concilium, quod tales novas leges perferret, perturbabant non solum Austria sed etiam Virtembergia et Bavaria. Etiam liberalismi fautores contra erant elementis democraticis nonnullis absentibus. Die 16 Maii 1850 concilium rursus Francofurti in Ecclesia Sancti Pauli convenit et die 29 Novembris 1850 Borussia subsignavit Russis prementibus contumeliosum Contractum Olmucensem qui unificationem longe postponeret.

Senatores in sessionibus Erfordiensibus noti fuerunt iuvenis Otho de Bismarck, sed etiam domni Radowitz, grafio Brandenburg, Manteuffel, von Gagern, Simson, Dahlmann, Häusser et Carolus Hegel.

Bibliographia

  • Gunther Mai (ed.): Die Erfurter Union und das Erfurter Unionsparlament 1850. Böhlau, Köln [u. a.] 2000, ISBN 3-412-02300-0.
  • Jochen Lengemann: Das Deutsche Parlament (Erfurter Unionsparlament) von 1850. Ein Handbuch: Mitglieder, Amtsträger, Lebensdaten, Fraktionen (= Veröffentlichungen der Historischen Kommission für Thüringen.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Parlamentum Erfordiense spectant.

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!