Os longum est quodque os (1) longius quam latum, et (2) cum cavitate medullari. In diaphysi cavitas medullaris cum medulla ossium invenitur.
Omnibus ossibus longis est aspectus "typicus" ossis longa enim diaphyse parte media cum duabus metaphysibus et epiphysibus iuxtapositis. In infantibus et adulescentibus ossa imprimis loco metaphysium crescunt. Superficies fere totius ossis periosteo obducta, tantum epiphysibus est superficies cartilagine obducta per articulationem cum osse proximo.
Cuique osso longo diaphysis media, finibus suis epiphyses locatae sunt. Inter utramque epiphysin et diaphysin inventur bini zona crescentis, metaphysis. Diaphysi cavitas medullaris cum medulla ossium inest. Epiphysibus insunt multiplices trabeculae, quibus cavitatibus medulla ossium continetur. Hac de causa dicitur substantia spongiosa (sive brevius: "spongiosa"). In diaphysi substantia ossea crassior apparet, substantia corticalis (sive brevius "corticalis").
Fere tota ossis superficies cuticula tenui obducta est. Fibris nociceptivis causa quaeque vulnusdolorem ossis gravem perficit, quo fit, ut damnum ossis, exemplum gratia ob fracturam, dolorosissime sentiatur. Intram ossem vero sensus dolorum non invenitur. In adulescentibus dolor ossium longorum crescendo ob stimulationem periostei provocari solet.