Causa operis scribendi litigium inter Hesiodum et Persen fratrem fuisse existimatur, cui obiecerit iniuriis atque fraudibus divitias obrepere velle, cuique suam in agris colendis vitam duram et laboriosam ut exemplum ostentat. Quare sunt, qui putent operi aliquid monitionis inesse, discordiae quidem fratrum non nisi in amplissima cosmologia intextae videntur.
Res
Initio Prometheos et PyxidisPandorae fabulae introducuntur, quas descriptio quinque aetatum insequitur (incipiens ab aurea aetate, deinde res ad argenteam, dein aeneam et postremo ad heroicam aetatem usque ad ferream aetatem devenerunt); deinde narratur fabula accipiteris et lusciniae, quorum alter regem, altera poetam significet. Tum regna iustitiae et superbiae opponuntur atque illustrantur. […]
Carmine suo poeta profundam scientiam rerum rusticarum exhibet seque constituendo calendarium atque consiliis utilissimis expertum peritumque in agris colendis praestat cum non solum agrestia instrumenta sed etiam pecuariam rem, quandoque idoneum tempus serendi adsit explicet. Vivido more etiam hiemes frigidas montesque Graeciae affligentes verbis depingit. Beatus ille dicitur qui iustitiam magni aestimet modumque in rebus esse agnoscat. Illi divitias fore, superbo autem qui magno in lucro spem ponat exitium paratum fore.
Nonnulli philologi opus post alterum Hesiodi monumentum Theogonia dictum compositum esse censent cum poeta ibi unam meram deam Erin esse adfirmet at nunc rursum esse profecto duas intellexisse videtur, quarum alteram rixis discordiam efficientibus adaequat, alteram certamini aequali atque utili. (Vide Agon)
Posteritas
Opus maximi momenti erat historiae litterarum ut Graecarum ita Europaearum recentiorum aetatum. Etiam indagatores rerum gestarum opere valde fruuntur nitunturque cum aliter ac opera Homerica, quae heroum vitas ac gesta illustrent, vitam quotidianam agricolarum aetatis Archaicae accurate describant explicando rationes agri culturae, morem partiendae hereditatis communitatemque firmam incolarum vici Graeci.
1539 : Ulpius Franekerensis, ed. et interpr.; Nicolaus Valla, interpr., Hesiodi Ascraei opuscula inscripta ΕΡΓΑ ΚΑΙ ΗΜΕΡΑΙ, sic recens nunc Latinè reddita, ut uersus uersui respondeat, unà cum scholiis obscuriora aliquot loca illustrantibus, Ulpio Franekerensi Frisio autore. Addita est antiqua Nicolai Vallae translatio, ut quis conferre queat. Basileae, Mich. Ising. (Graece, Latine)Textus apud e-Rara
1840 : Franciscus Siegfridus Lehrs, ed., Hesiodi Carmina (Lutetiae: Didot) pp. 31–46 (Graece, Latine)Textus apud Internet Archive
Matthias Becker, Die Bedrohung der Polis : Hesiods "Werke und Tage" als Zeugnis literarischer Bedrohungskommunikation, Tübingen, 2018 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
Xenja Herren, Pandora, Pflug und Poesie : immaterielle und materielle Ressourcen in Hesiods "Werken und Tagen", Georg Olms, 2021 Nonnullae paginae apud Guglum librorum
J. C. B. Petropoulos, Heat and lust : Hesiod's midsummer festival scene revisited. Greek studies. Lanham, MD: Rowman & Littlefield, 1994 Recensio critica