Nearchus

Nearchus Cretensis, Androtimi ex urbe Latone Cretae filius sed Amphipoleos incola, fuit praefectus earum Alexandri Macedonis navium quae ab ostiis Indi ad ostia Euphratis vectae sunt et auctor operis hodie deperditi de hac navigatione.

Nearchus in nuptiis Macedonum et Persarum anno 324 a.C.n. filiam Mentoris et Barsinae (nomine hodie ignoto) duxit. In convivio Alexandri Magni novissimo anno 323 a.C.n. interfuit. Quo mortuo Nearchus Heraclem ut successorem regni proposuit, frustra. Fuit postea sectator praecipue Antigoni; iussu Antigoni, Demetrio Poliorcetae adfuit anno 312 a.C.n. in proelio iuxta Gazam commisso. Annis insequentibus nihil scitur de rebus gestis Nearchi.

Opera

Fontes de vita Nearchi

Bibliographia

Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!