Navis aëria,[1][2] vel aërinavis,[3]aëronavis,[4] est aërostatum? formae longae per aëra gubernabile, quod in aëra gasi causa surgit. Quod gasum alvum navis complens aëre levius esse oportet, sicut helium (difficile ad exardescendum, sed gravius) aut hydrogenium (facile ad exardescendum sed levius).