Nates (sg. "natis") sive clunes[1] sunt pars corporis apud primates (sicut simias), hominidas, et homines. Nates a tribus musculis constitutae sunt: musculo glutaeo maximo, medio, et minimo. Apud homines nates sexualiter videri possunt. Istud etiam effigiebus antiquis Veneris cognomine Ἀφροδίτη Καλλίπυγος (i. e. Venus cum natibus formosis) illustratur.
Anatomia
Nates per duplicem formam convexam cum rima ani perpendiculariter interposita destinantur.
In pelvi humana superius ossa ilium, inferius utrumque os ischii, anterius ossa pubis, posterius os sacrum inveniuntur.
Musculi glutaei
Curvatura natium praecipue per musculos glutaeos ossi ilium adnectos formatur:
Notae
- ↑ Cf. glutaei, regio glutaea verbaque minus urbana culus, podex.
Nexus externi