Mixtura[1] seu mistura,[2] in chemia, est quod provenit cum duae aut plures materiae chemicae nulla reactione chemica intercedente miscentur.
Ingredientes mixturae, cum una miscentur, naturas chemicas suas adtinent. Tamen physicae mixturae proprietates, sicut punctum fusionis, possunt discrepare a proprietatibus componentum singulorum.
Ob naturas componentum adtentas, mixturae usitate in componentes originales modo facultatibus mechanicis dividi possunt. Compositum chemicum, quod sic dividi non potest, igitur exemplum mixturae non est.
Mixturae possunt esse homogeneae aut heterogeneae. Inter mixturas homogeneas liquidas numerantur: solutiones, suspensiones, et colloida. Inter mixturas homogeneas solidas numerantur: solutiones solidae et ligationes metallicae.
Aliquot mixturae
Gas/gas
Gas/liquidum
Liquid/liquidum
Solidum/liquidum
Solidum/solidum
Notae
Nexus interni
Nexus externi
- IUPAC, Compendium of Chemical Terminology, 2a editio (1997), editio interretialis correcta (2006–) "mixture".