Michael Wróbel ab anno 1880 in Academia Artium Petropolitana studebat, sed anno 1884, studiis in Academia non completis, Kioviam movit, ubi ad annum 1889 colebat et icones atque opera tectoria pro ecclesiaOrthodoxa pinxit. Postea Moscuam venit, et thema daemonis ut principale in creatura sua habuit (inter alia, picturas pro poemate DaemonMichaelis Lermontov creavit), quod pictura daemonis strati finitum est anno 1902. Eodem anno morbo mentis gravi affectus, Wróbel in curam psychiatricam venit. Opera eius optimae temporis illius effigies graphicae (quarum est, e.g., effigies Valerii Brjusov) fuerunt. Anno 1905 Michael Wróbel academicus artis picturae ab Academia Artium Petropolitana electus est. Anno 1906, pictura eius ultima (visionem Ezechielis depingenti) non completa, caecitate affectus est. Eodem anno factus est valetudinarius nosocomii psychiatrici Petropoli, ubi quattuor annos post obiit.