Michael Rodzjanko, feudalus gubernii CatharinoslaviensisImperii Russici, in eius vico Popasnoje (nunc Popasne regionis Dnipropetrovskensis Ucrainae) natus, anno 1906 socius Consilii Publici Imperii Russici electus fuit, quod officium tenebat ad electionem suam in Coetum (vulgo Duma) Publicum (parlamentum Imperii Russici) anno 1907. Unus e conditoribus et praefectis factionis politicae "octobristarum" ("Unionis 17 Octobris"), legatus Coetus Publici convocationum tertiae et quartae (annis ab 1907 ad 1917), Rodzjanko ab anno 1911 etiam praeses parlamenti illius Russici fuit. Politicam Petri Stolypin sustinebat, actiones Gregorii Rasputin damnabat. Anno 1917, unus e ducibus revolutionis Februariae Russicae, caput Comissionis temporalis Consilii Publici factus est. Post revolutionem Octobris, tempore belli civilis Russici, in exercitu Antonii Denikin erat, et anno 1920 in Regnum Serborum, Croatorum et Slovenorum emigravit, ubi in vico Beodra (nunc Novo MiloševoSerbiae) mortuus est. Librum memoriarum suarum nonnullaque alia opera scripsit.