Michael Nesterov Ufa in urbe in familia mercatoris natus est. Educatus est annis 1877 – 1881 atque 1884 – 1886 in Schola Picturae, Sculpturae et Architecturae Moscuensi (eius magistri ibi fuere Basilius Perov et Alexius Savrasov) et annis 1881 – 1884 in Academia Artium Petropolitana. Ab anno 1896Societatis exhibitionum artis mobilium (Russice: Товарищество передвижных художественных выставок, cuius participantes Передвижники, Peredvižniki vocantur) et ab anno 1900 Mundi artis socius fuit.
Tempore Sovietico in Russia Nesterov praesertim sicut anthropographus laborabat et effigies artificium (Verae Muchinae, etc.) et virorum scientiae (quorum fuit, e.g., Ioannes Pavlov) creavit. Etiam topias pinxit.