Martinus Lutherus King

Martinus Lutherus King minor (1963).

Martinus Lutherus King minor (Anglice Martin Luther King Jr.; natus die 15 Ianuarii 1929; interfectus die 4 Aprilis 1968) fuit minister Ecclesiae Baptisticae et praeclarissimus concitor pro commodis hominum iurum civilium nigricolorium omniumque originis Africanae more inviolentia in Civitatibus Foederatis Americae. King rhetoricis insignis anno 1963 Itinere in Vasingtoniam Occupationis Libertatisque Causa liberationem nigricoloribus defendit.[1]

Vita

King natus est Atlantae Georgiae die 15 Ianuarii 1929.

Activista motus iurum civilium et ecclesiarum pacis erat, et anno 1955 motum laophorium Monte Gomerici negere initius est contra politica segregationis rassismi.

Die 28 Augusti in anno 1963, orationem "Somnium Somnio" (Anglice, "I Have a Dream") habuit. Anno 1964, King, triginta quinque annos natus, Praemium pro pace composita Nobelianum accepit; quo praemio concesso, nemo umquam minor natu adhuc laureatus erat.

Occisus est Memphide Tennesiae die 4 Aprilis 1968.

Uxor eius Coretta Scott King fuit.

Notae

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Martinum Lutherum King spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Black Past


Strategi Solo vs Squad di Free Fire: Cara Menang Mudah!