Anno 335 consulum quartum erat, eo anno cum Marco Atilio Regulo Caleno. Hoc anno Valerius contra Ausonos certavit, qui oppidum Calem incolabant. Oppidum expugnavit et hostes vicit atque iterum triumphavit.[6]. Annis 332 et 330interrex erat[7]. Anno 301 dictator II fuit. Anno 300 consul V et anno 299 consul VI suffectus fuit.
Anno 271 centesimum annum agens mortuus est. Marcus Tullius Cicero de Corvo dixit: M. quidem Valerium Corvinum accepimus ad centesimum annum perduxisse, cum esset acta iam aetate in agris eosque coleret; cuius inter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni interfuerunt. Ita, quantum spatium aetatis maiores ad senectutis initium esse voluerunt, tantus illi cursus honorum fuit; atque huius extrema aetas hoc beatior quam media, quod auctoritatis habebat plus, laboris minus; apex est autem senectutis auctoritas[8].
Bello Gallico, cum Romani in stationibus quieti tempus tererent, Gallus quidam magnitudine atque armis insignis ante alios progressus est; quatiensque scutum hasta, cum silentium fecisset, unum e Romanis per interpretem provocavit, qui secum ferro decernere, Marcus erat Valerius tribunus militum adolescens, qui prius sciscitatus consulis voluntatem, in medium armatus processit: tunc res visu mirabilis accidisse fertur; nam cum jam manum consereret Valerius, repente in galea ejus corvus insedit in hostem versus. Ales non solum captam semel sedem tenuit, sed quotiescumque certamen initum est, levans se alis, os oculosque Galli rostro et unguibus appetiit. Hostem territum talis prodigii visu, oculisque simul ac mente turbatum Valerius obtruncat. Corvus e conspectu elatus orientem petit. Inde Valerius Corvinus dictus est.
Valerius Corvinus annos tres et viginti natus consul creatus, Samnites bis proelio fudit. Non alias dux militi carior fuit, quia nullus militi familiarior. Omnia inter infimos militum munia haud gravate obibat. In ludo etiam militari, cum velocitatis viriumque certamina inter se aequales ineunt, Valerius ipse cum eis certabat, nec quemquam aspernabatur parem qui se offerret. Semper comis et eodem vultu seu vinceret, seu vinceretur. Cum postea in exercitu orta esset gravis seditio, parsque militum a ceteris defecisset, et ducem sibi fecisset, adversus eos Valerius dictator missus est: qui ubi in conspectum venit, benigne milites allocutus, extemplo omnium iras permulsit, seditionemque compressit: adeo hominum animos conciliat comitas affabilitasque sermonis!