Denarius triumviri Marci Herenni ː ex una parte caput Pietatis diadematum, ex altera Amphinomus patrem ferens. Circa 108 a.C.n. . Tituli ː PIETAS et M. HERENNI
Marcus Herennius
Nativitas :
136 a.C.n. ;
Roma antiqua Obitus :
1. saeculum a.C.n. ;
unknown value Patria :
Roma antiqua
Familia
Genitores : unknown value ; unknown value
Marcus Herennius (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 81 a.C.n. ) senator Romanus fuit, qui consulatum anno 93 a.C.n. gessit.
Cursus honorum
Marcus Herennius, nobili gente Samnitica [ 1] ortus quae tamen summos honores Romae nondum acceperat, anno 108 vel 107 a.C.n. triumvir monetalis erat (eius nomen in denario Pietatem et Amphinomum patrem humeris vehentem exhibente legitur[ 2] ), deinde 96 a.C.n. aut iam antea praetor creatus est. Anno 93 a.C.n. una cum Gaio Valerio Flacco consulatum adeptus est[ 3] . Ille fortasse est cui opus anonymum Rhetorica ad Herennium dedicatum est.
.
Bibliographia
Notae
↑ Titus Livius IX.1.
↑ Ernest Babelon, Description historique et chronologique des monnaies de la République romaine, 1885 ː Herennia 1. Crawford 308/1. Nonnulli Herennii 'Siculi' cognominati erant, ut ille haruspex Gai Gracchi amicus, ad cuius pietatem secundum nonnullos interpretes hic denarius alludere videtur (Valerius Maximus IX.12.6)..
↑ Marcus Tullius Cicero , pro Murena 36; Brutus 116