Postquam scholam testimonio maturitatis accepto finivit, Tremoniae rebus diurnalibus, politicis atque historiae studebat, in administratione autonoma studentium operam dedit neque autem diploma adeptus est.
Familia
Uxorem duxit et liberos geminos habuit, quorum unus autem iam infans mortuus est.
Cursus honorum
Bülow ab anno 1992 sodalis factionis SPD erat et ab anno 2002 legatus ad Dietam Foederalem Germaniae est. Bülow consiliis sinistrae favit. Quod consilis factionis suae noniam probavit, ense Novembris 2018 Sociales Democraticos reliquit et nunc legatus nullius factionis Dietae Foederalis est [1].