Cassius Clay, puer humili loco natus, pugil factus esse dicitur, quod birotae suae furem poenas dare vellet. Anno 1960ludis Olympiacis vicit. Postquam ordinem summorum vicit in pondere gravitate caestus cum ad Sonny Liston superavit. Eodem anno ad religionem Musulmanicam convertit, quam ob rem sibi Mahometi Ali nomen imposuit.
Postea per multos annos pugil invictus erat, qui ea praesertim virtute floruit, ut non fortissimus solum, sed celerrimus etiam esset, cum non brachiorum tantum robore, sed velocitate potius sese defenderet.
Leo autem Spinks pugil non bene notus Machometum Ali anno 1978 necopinantem superavit, quod hic nimium securus illum sibi periculosum fore non putaverat. Eodem vero anno certamine cum ipso Spinks altero honorem illum sibi tertium vindicavit. Anno 2005 Praemium Praesidis pro Libertate et Praemium Pacis apud Otto Hahn accepit pro motu iurum civilium ratione.
De temporibus eius
Ultimis diebus morboParkinsoniano affectus athleta praeclarissimus certaminibus relictis otio suo, quantum hoc fieri potest, fruitur. Qui inde ab anno 1984 cum Yolanda uxore quarta Ludovicopoli vitam degebat.
Dictum
"Volita sicut papilio, ice sicut apis. Manus non percutere potest id quod oculi cernere nequeunt."