Liguria (regio hodierna)
Liguria [ 1] [ 2] est regio administrativa Italiae , circiter 1 591 939[ 3] incolarum, in Italia septentrionali sita, agris restrictis et rupestribus ubi montes Apennini super litora maris Mediterranei imminent. Urbs capitalis est Genua .
Liguria hodierna intra easdem fere fines extenditur ubi mercatoria res publica Genuensis usque in annum 1797 florebat. Huius successor res publica Ligurica , Franciae tributaria, anno 1815 in regnum Sardiniae inclusa est, cui divisio Genuensis constituit. Regno Italiae creato haec divisio anno 1861 in compartimentum Pedemontium comprehensa, anno 1871 compartimentum a se ipsa facta, anno 1948 titulum regionis accepit. Nomen autem iam anno 1815 usurpaverat regionis antiquae, a populo Ligurum nuncupatae, quae ab eodem litore incipiens multo latius septentrioni versus in superiorem Padi vallem extendebat.
Liguriae finitimae sunt: in meridie sinus seu mare Ligusticum , in oriente, Galliae regio Provincia Alpes Litus Lazuli , in boreali parte, Pedemontium et Aemilia et Romania , et ad orientem versus, Tuscia . Comprehendit etiam provincias Imperiam, Savonam et Spediam. Nomen oritur ex populo Ligurum.
Propter loci naturam aer temperatus est, Alpes Liguriam a calidis ventis nam protegunt.
Geographia politica
Provinciae Ligurinae
Loci principes provinciarum
Urbes Italiae in Liguria
Urbes Italiae in Liguria regione 24 sunt:
Alaxia (Italiane : Alassio ),
Alba Docilia (Italiane : Albisola Superiore ),
Albingaunum (Italiane : Albenga ),
Album Intimilium (Italiane : Ventimiglia ),
Burdigheta (Italiane : Bordighera ),
Campus Rubeus (Italiane : Camporosso ),
Carium et Cairum Mons Noctis (Italiane : Cairo Montenotte ),
Casmona (Italiane : Camogli ),
Castrum Sarzanae (Italiane : Sarzana ),
Clavarum (Italiane : Chiavari ),
Coccoletum (seu Codoledus , olim Hasta ) (Italiane : Cogoleto ),
Ericis vel Ericis Sinus et Portus Ericis (interdum fortasse Erycis ), deinde Castrum Ilicis et Portus Ilicis (Italiane : Lerici ),
Finaria et Finalium (Italiane : Finale Ligure ),
Genua (Italiane : Genova ),
Imperia (Italiane : Imperia ),
Lavania (Italiane : Lavagna ),
Petra Albingaunum (olim Castrum et Oppidum Petrae ) (Italiane : Pietra Ligure ),
Rea Palus , deinde Rapallum , (Italiane : Rapallo ),
Recina vel Ricina (Italiane : Recco ),
Savo (Italiane : Savona ),
Segesta Tigulliorum (Italiane : Sestri Levante ),
Spedia (Italiane : La Spezia ),
Villa Matutiae vel Civitas Sancti Remi (Italiane : Sanremo ),
Vorago (Italiane : Varazze ).
Fines
Regiones
Civitates
Naturales limites
Geographia physica
Morphologia
Montes
Colles
Valles
Transitūs
Planities
Hydrographia
Despectus ad Cryptas Georgii Byron , apud Veneris Portum
Flumina
et cetera.
Litora ac maria
Insulae
Notae
↑ Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino . Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini , 2007).
↑ "Liguria, Liguria Cisapennina ... Ligures, Ligurini, Ligustici, Ligustini" : J. G. Th. Graesse , Orbis Latinus (Dresdae : Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici , 1972, 3 voll.) 1 2 3
↑ www.tuttitalia.it
↑ J. G. Th. Graesse , Orbis Latinus (Dresdae : Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici , 1972, 3 voll.) 1 2 3
Bibliographia
Nexus interni
Nexus externi
Imagines regionis